- COSYRA
- COSYRAinsula sterilis in mari Libyco, non procul a Melite, cuius incolae Cosyraei dicuntur. De quâ sic Bochartus, l. 1. Chanaan, c. 26. Non debet hîc Cosyra omitti, insul. cum oppid. media inter Siciliae Lilybaeum, et Clypeam Africae, a Melite distans stadiis 500. Nomen a brevitate sumptum, si Punice fuerit Kosera, quomodo apud Arabes. Breve autem hîc idem quod parvum, ut cum Iuvenal. Sat. 1. v. 73. dicit:----- Brevibus Gyaris, et carcere ginum.Verum hoc, sive de urbe acceperis, quam Polyb. l. 3. Πολισμάτιον oppidulum vocat, sive etiam de tota insula, cuius ambitus, teste Strabone, non patet ultra stadia 150. i. e. sex aut septem leucas nostrates. Hinc Silius, l. 14. v. 273.Et bellare Tabas docilis Cosyraque parva.Aliter Cosyrae nomen ab Ebraeo Choser, i. e. inopiâ deducatur, unde Ovid, l. 3. Fastor. v. 567.Fertilis est Melite, sterili vicina CosyraeInsula, quam Libyci verberat unda freti.Senec. de Consol. ad. Helviam, c. 6. Deserta loca, et asperrimas insulas, Sciathum, et Seriphum, Gyarum et Cosyram pete. Ideo tamen habitatur, quia aquis est irrigua, et portum habet commodum, olivisque scatet, et capris, ut Arabs Geographus testatur Clun. 4. part. 2. Nic. Lloydius. Baudrando Insula est Africae, in mati Mediterraneo, versus Hermaeae promontorium, a quo 45. milliar. in Ortum abest, a Melita 90. circiter in Occasum, a Clupea 50. in Ortum, a Sicilia 90. in Austrum. Urbeculam habet et castrum, cum portu sat tuto. Olim sub Tunetano Rege nunc a Sicilia pender. Circuitus est 25. mill. pass.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.